라틴어 문장 검색

Primo, deligendo tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et ad iracundiam provocans aperias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 6:6)
zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
(불가타 성경, 집회서, 30장26)
Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.
(불가타 성경, 호세아서, 12장15)
" Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장2)
Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum,
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장14)
Id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur, rei male gestae suorum indicio a pertinacia deduci.
(카이사르, 아프리카 전기 86:2)
Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:7)
Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:11)
Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet.
(카이사르, 내란기, 2권 36:4)
Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse, inanibus occurrit et nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans.
(카이사르, 내란기, 3권 8:4)
debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari.
(카이사르, 내란기, 3권 10:7)
Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas:
(카이사르, 내란기, 3권 16:5)
ob eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur.
(카이사르, 내란기, 3권 16:6)
magnamque in spem veniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis postulatis fore uti pertinacia desisteret.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 42장3)
Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION