라틴어 문장 검색

Hanc Taifalorum gentem turpem ac obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 5:1)
Igitur per varia placita totus hic annus pertransiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:4)
Mergitur ut secum murem demergat.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:8)
Ergo michi prestat nutriri lacte caprino, Quam lac matris habens mergar in ore tuo.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:10)
Dum librant in mente metus, se mergere pacti, Se metui et ranas stagna subire uident.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:3)
Torpes mersa cauis, leuitas michi queritur alis.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:2)
Ludo mersa cauis, nescit tua penna quietem.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:11)
spina leonem Vulnerat, offendit in pede mersa pedem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:2)
Ergo pecus tutoris egens in uiscera mergit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:7)
igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem.
(아풀레이우스, 변명 18:5)
ueritas olim interuersa nunc se fert et uelut alto barathro calumnia se mergit.
(아풀레이우스, 변명 81:8)
quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut sommo soluatur aut uino mergatur aut morbo sepeliatur?
(아풀레이우스, 플로리다 17:7)
Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 9 12:1)
Aperte itaque etiam hinc exprimat quid sentiat, utrum placeat ei etiam parvulos, qui nondum iustitiam possunt velle vel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, per Christi gratiam liberari, utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:9)
Quae copiae una cum aliis nonnullis Alemannorum Diximeum clanculum ingressae sunt insciis hostibus, atque oppidum pertranseuntes (additis nonnullis ex ipsius oppidi copiis) castra hostium negligenter custodita (utpote qui nihil tale metuebant) adortae sunt, ubi magna caedes facta fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION