라틴어 문장 검색

At Henrico, in introitu in regnum suum et in ipso momento quo corona ad ipsum delata est, occurrit res perplexa prorsus et nodosa, nec facile solubilis, quaequae posset regem vel prudentissimum, praesertim in regni sui novitate, perturbare et in diversas partes trahere, atque eo magis, quod erat huiusmodi res quae moram et deliberationem non pateretur, verum necesse foret de ea simul et deliberare et statuere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:17)
II. SECUTUM est hoc anno, qui erat regis secundus, mirum quoddam facinus et audacia plenum, quodque statum regis et regni vehementer perturbavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:1)
3. "Rex Gallus orbem Christianum perturbat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:1)
Neque tamen interea res Maximiliani neglexit, pro motu Flandriae sedando et auctoritate Maximiliani inter subditos suos restituenda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:2)
Sed cum in Cantium venissent, provincia illa adeo bene composita ereat et sedata, tam recenti regis erga eos comitate, quam auctoritate et existimatione comitis Cantii, barnonis Abergavennii, et baronis Cobhami, ut ne unus quidem sive ex eminentioribus sive ex inferioribus ad eos accederet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:11)
Nihilominus si uterque rex hoc facere recusaret, se potius quam sanctitas suas sola navigaret, quam primum posset eidem inserviturum, sub conditione tamen ut primo discordias omnes inter principes Christianos depositas et sedatas videret quemadmodum ipse ex sua parte nullis omnino implicatus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:9)
Rex Castiliae, qui regem plurimi faciebat, non immemor etiam in quo loco esset, neque sciebat quanto usui amicitia regis ei esse posset quandoquidem ipse in regno Hispaniae novus esset, atque nec socero suo nec populo ipsi adhuc gratus, vultu sedatu dixit, "Legem tu quidem mihi imponis, ego itidem vicissim tibi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:25)
quum nos omnem istam rationem humanam praematuram, anticipantem, et a rebus temere et citius quam oportuit abstractam, (quatenus ad inquisitionem naturae) ut rem variam et perturbatam et male extructam rejiciamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:16)
vel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo praeoccupato et praedisposito, aut in animo aequo et sedato, vel ejusmodi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:6)
ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:7)
nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam juvat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:3)
idque ordine minime perverso aut perturbato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:2)
veluti quod in iis, quae diximus, una actio in diverso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:2)
Quare si viri primores et nobiles propriis motibus violenter rapiantur, et (ut scite Tacitus) liberius quam ut imperantium meminissent, orbes perturbari manifestum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:4)
Quantum ad sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis proveniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera, proceres et plebes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION