라틴어 문장 검색

ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 523:2)
hoc maxime modo lacerati primi quidem ordinis pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 128:1)
Sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant, neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 325:1)
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 246:1)
reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque ad Patara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarum navium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri Syriam petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 508:1)
cum autem iratus negasses, utrum ut placarem te danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram, an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eodem die, per speciem comisationis occiderem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 163:1)
munera binum milium aeris legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum Brundisium commode perveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 95:2)
itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 71:1)
ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 570:1)
[sed is clam patrem etiam hac nocte illac per hortum transiluit ad nos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 135)
itaque quod non aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quantum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineribus perficiunt iustum cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장25)
ita versatio rotae catenam in axem involvendo efferet situlos in summum, qui super axem pervehuntur, cogentur inverti et infundere in castellum aquae quod extulerint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION