라틴어 문장 검색

At resolutio nervorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 2:1)
In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quam χεφαλαίαν Graeci vocant:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:1)
cujus notae sunt, horror validus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:2)
Ex quibus id, quod acutum est, et id, quod supra consuetudinem intenditur, idque quod ex subita causa, etsi non pestiferum, tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 5:1)
Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:8)
Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:1)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:14)
Eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:6)
Verum haec genera serpentium et peregrina, et aliquanto magis pestifera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 23:1)
nam protinus aut resolutio nervorum, aut distentio insequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 8:7)
Ad intestina quoque eam tendere, semper periculosum, saepe pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 46:1)
Ac ne resolutio quidem oculorum, quam παράλυσιν Graeci nominant, alio victus modo, vel alis medicamentis curanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 76:1)
si nervorum vel resolutio vel distentio sequuta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:11)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION