라틴어 문장 검색

Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:9)
Nauem in portu mergis.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:13)
sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:1)
Nec corporibus copia vitiosi umoris intentis morbus incrementum est sed pestilens abundantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 124:4)
didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi ae sine ulla respirandi vice perpeti maria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 67:5)
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
Pestilentem mihi faciebat domum arbor:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.40)
quicquid horridum tellus creat inimica, quicquid pontus aut aer tulit terribile dirum pestilens atrox ferum, fractum atque domitum est.
(세네카, Hercules Furens 1:15)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
ades atque inertem dexteram introrsus preme magisque merge:
(세네카, Phoenissae 176:1)
tenebrasque mergis rupta et ingenti via
(세네카, Thyestes 1030:1)
et putat mergi sua posse pauper
(세네카, Thyestes 599:1)
ubi mihi seu Calaber Atabulus seu pestilens regio Tuscorum spiritu aeris venenatis flatibus inebriato et modo calores alternante, modo frigora vaporatum corpus infecit, interea febris sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:2)
tu largus Eoa germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas merge rogis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum12)
magno furor est in sanguine mergi, nec nisi regnantis cervice recumbere tauri, at non semianimi clamore Menoecea lapsus fallit Atys:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권259)

SEARCH

MENU NAVIGATION