라틴어 문장 검색

demissa ex umeris ex qualitate amictus ornatum amatoris expressit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2631)
duplicem amictum id est abollam, quae duplex est, sicut chlamys:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4211)
nam monilia non nisi hominum dicimus, quae nunc ad laudem pro phaleris posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2782)
tenvis glauco velabat amictu carbasus et crines umbrosa tegebat harvndo fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non dubium est, purificatio rite celebretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 331)
quod autem ait 'tenuis glauco volabat amictu carbasus' docet quaedam sacra pure a linteatis debere fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 334)
constat tamen ante adventum in Italia Aeneae aram Herculi consecratam, ab Aenea vero morem operiendorum capitum inductum, sicut ait purpureo adopertus amictu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2887)
aut re vera 'furto fervidus', quia Messapi galeam sustulit et Rhamnetis phaleras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3485)
Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, bullis aureis, hoc est clavis insignita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3583)
arsurasque comas obnubit amictu harum unam, id est de duabus vestibus, induit iuveni, altera caput eius velavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 771)
rursum de purpura purpureo velare comas adopertus amictu, item velati lino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1697)
nam cum 'amictus' dicit, opertam dicit, quae res ad pallium refertur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6023)
glauco amictu quasi nympha, propter undarum similitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8851)
nudus ara sere nudus adeo sereno caelo, ut amictum possis contemnere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2991)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION