라틴어 문장 검색

Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
sed et multos exercitus oppidaque hostium Gallorum Hispanorum Afrorum Maurorum aliarumque gentium quas prisci locuntur annales.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 13:3)
tum, torta levis si lancea Mauri Haereat, aut latum subeant venabula pectus, Per ferrum, tanti securus vulneris, exit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:33)
Phoenices primi, famae si creditur, ausi Mansuram rudibus vocem signasse figuris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:26)
Quidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris, Usque Paraetonias Eoa ad litora Syrtea.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:60)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
Non tam laeta tulit victor spectacula Maurus, Quam fortuna dabat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:42)
Accipit Asopos cursus, Phoenixque, Melasque.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:60)
Hinc anceps dubii terret sollertia Mauri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:40)
Nam Aegyptiorum fidem aut Maurorum esse suspectam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권16)
quem non violasset Alanus, Non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:10)
Cui conparatus indecens erat pavo, Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII4)
Hic, qui retorto crine Maurus incedit, Subolem fatetur esse se coci Santrae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX3)
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION