라틴어 문장 검색

fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
nam quisnam deus hoc dabit reiectae, ut vel suscipiens bonos odores, nardum ac pinguia Nicerotianis quae fragrant alabastra tincta sucis, Indo cinnamon ex rogo petitum, quo Phoenix iuvenescit occidendo, . costum, malobathrum, rosas, amomum, myrrham, tus opobalsamumque servet?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem52)
tus, nardum, balsama, myrrhae hic sunt, hic Phoenix busti dat cinnama vivi.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 45)
Adfuit hic etiam post perdita cinnama Phoenix, formidans mortem sibi non superesse secundam, succedit captiva cohors, quae fercula gazis fert onerata suis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem27)
haec omnia exempla vivendi iam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 3:1)
Age convocata pubes, locus hora, mensa causa iubet ut volumen istud, quod et aure et ore discis, studiis in astra tollas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:6)
natos genuisse necesse est, elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron, nec senior Peleus natum comitatus in arma Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus37)
"senio nec fessus inerti scandet odoratos Phoenix felicior ignes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem15)
si quondam magno Phoenix reverendus Achilli litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae, cur nobis ignavus amor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri31)
quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix, quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri35)
qualiter in Teucros victricia bella paranti ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii60)
Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes te monitore regi, mores et faeta priorum discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes, quantus equos pugnasque virum decurrere versu Maeonides quantumque pios ditarit agrestes Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator Ibyeus et tetricis Alcman cantatus Amyclis Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles non formidata temeraria Leueade Sappho, quosque alios dignata chelys.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum52)
non tibi certassent iuvenilia fingere corda Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni quique tubas acres lituosque audire volentem Aeciden alio frangebat carmine Chiron.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum64)
concessit cetera pubes sponte et adorato rediit ingloria disco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권256)
instabat pubes Tegeaea iacenti, nec prohibent Tyrii.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권261)

SEARCH

MENU NAVIGATION