라틴어 문장 검색

haec et hujusmodi vere physica sunt genera motuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:5)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
Atque revera dicendum est, simplicum naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:2)
translato negotio a multiplici in simplex, et ab incommensurabili ad commensurabile, et a surdo ad computabile, et ab infinito et vago ad definitum et certum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:4)
Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:6)
inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:4)
physicae mechanica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:6)
de quo non male dixit Plato, Quod habendus sit tanquam pro Deo, qui definire et dividere bene sciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 278:2)
quas etiam Parallelas, sive Similitudines Physicas, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:2)
ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illae, quae denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:2)
Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quaedam in conquirendis et indagandis conformitatibus et similitudinibus physicis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:4)
Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) vel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:6)
dicens eam esse perinde ac si quis diceret ac definiret hominem illud esse quod serat triticum et plantet vineas:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:13)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION