라틴어 문장 검색

Neque tamen permittendum est, ut intellectus a particularibus ad axiomata remota et quasi generalissima (qualia sunt principia, quae vocant, artium et rerum) saliat et volet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:1)
Sed de scientiis tum demum bene sperandum est, quando per scalam veram, et per gradus continuos et non intermissos aut hiulcos, a particularibus ascendetur ad axiomata minora, et deinde ad media, alia aliis superiora, et postremo demum ad generalissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:4)
Suprema vero illa et generalissima (quae habentur) notionalia sunt et abstracta, et nil habent solidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:6)
et supra haec quoque, tandem ipsa illa generalissima;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:8)
Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:10)
Verum nec historia naturalis et experientia illa erat, quam fuisse oportebat (longe certe abest), et ista advolatio ad generalissima omnia perdidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:14)
nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:2)
alteram, ut mentem a generalissimis et proximis ab illis ad tempus cohiberent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:6)
Optime autem cedit inquisitio naturalis, quando physicum terminatur in mathematico.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:6)
inquisitio vero efficientis, et materiae, et latentis processus, et latentis schematismi (quae omnia cursum naturae communem et ordinarium, non leges fundamentales et aeternas respiciunt) constituat physicam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:4)
physicae mechanica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:6)
Quia massae rerum majores sequuntur formas magis catholicas et generales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:13)
quas etiam Parallelas, sive Similitudines Physicas, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:2)
ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illae, quae denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:2)
Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quaedam in conquirendis et indagandis conformitatibus et similitudinibus physicis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION