라틴어 문장 검색

aut certe illud est, quod tria haec numina, licet divisa imperia teneant, videntur tamen invicem regni totius habere potestatem, sicut et ipsa elementa quae retinent physica inter se quadam ratione iunguntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1332)
placat sub poetica licentia physicam quoque tangit rationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1423)
et bene servat circa hunc rhetoricam definitionem, cui dat et iustitiam et peritiam dicendi, ut 'tum pietate gravem' et 'ille regit dictis animos'. orator enim est vir bonus, dicendi peritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1512)
tertia dum Latio regnantem viderit aestas rhetorice, ne breve esset si triennium diceret, tempora divisit in species.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2651)
nam physici dicunt omnia per diem crescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3062)
conscendi bene 'conscendi' secundum physicos, qui dicunt terram inferiorem esse, quia omne quod continetur supra illud est quod continet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3812)
o regina secundum artem rhetoricam id ei dat quod vult inpetrare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5221)
quae benivolentia in principiis controversiarum secundum praecepta rhetorica quattuor modis conciliatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5223)
parce pio generi quotiens invidiosae sunt praesentes personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit ad genus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5261)
rhetorice vituperaturus mores non ad Didonem loquitur, sed ad tertiam se confert personam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5393)
qui tanti talem genvere parentes secundum artem rhetoricam parentes quos ignorat laudat ex liberis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6061)
'pasci' autem aquis marinis sidera, id est ignes caelestes, physici docent, secundum quos Lucanus ait atque undae plus quam quod digerat aer (10.260). alii 'sidera convexa' nobis inminentia, vel quae per convexum polum pascuntur, vel quae per convexum disposita exhalatione terrae ali credantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6076)
sane in arte rhetorica omnem narrationem cum rei partibus dicunt convenire debere, loco tempore materia causa persona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1354)
tacitae lunae aut more poetico noctem significat, aut physicam rationem dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2555)
ferit clamor secundum philosophos physicos, qui dicunt, vocem corpus esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4881)

SEARCH

MENU NAVIGATION