라틴어 문장 검색

Cyzicus, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 15:1)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:13)
nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint, numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:16)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
Ille fluctus incremento suo ait in sublime curvatos litoribus inlidi, et asperginem collectae sordis expuere, quod nulla expressius pictura signaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:5)
Proderit hoc olim, quod non mansura sepulcri Ardua marmoreo surrexit pondere moles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:22)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
Effigiem tantum pueri pictura Camoni Servat, et infantis parva figura manet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIV1)
Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur, Haec erit in chartis maior imago meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVI4)
Haec mihi quae colitur violis pictura rosisque, Quos referat voltus, Caediciane, rogas?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXII1)
At Chione non sentit opus nec vocibus ullis Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LX4)
Varro deos penates quaedam sigilla lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita Vergilius meminit effigies sacrae divum Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37815)
en priamus laus picturae est, per quam non imago, sed prope ipse ostenditur Priamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4611)

SEARCH

MENU NAVIGATION