라틴어 문장 검색

advocataque extemplo contione, cum et levissimus quisque novas res novamque societatem mallent et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis pigneratos haberent animos, pauci magis taciti probarent constantem fidem quam prolatam tueri auderent, haud dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 8:1)
ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum - quippe ea pignera timentium rebellionem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:1)
et Mazaetullo praeter inpunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam, omnia, ne id feret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 421:1)
multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes, cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 507:2)
et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et provocatum ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 583:2)
de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 206:2)
is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 639:2)
cum praeter Rutilium nemo intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque pro contione privato dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 175:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION