라틴어 문장 검색

26. Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장1)
pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장2)
si qua caro adsumitur, pinguis, eadem vel iurulenta vel elixa, aves quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장3)
omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa vel diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장4)
dura ova, magisque si assa sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장3)
omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장8)
Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari vinum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장65)
Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장74)
Illa communia sunt, insanientes vehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque vinum adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장118)
Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superonere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장75)
cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장18)
tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 26장6)
Inimica etiam habet balinea assasque sudationes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장45)
vel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장20)
Cibi vero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION