라틴어 문장 검색

Novi ego quasdam iam maturioris aetatis et plerasque generis libertini adulescentibus delectari et filios quaerere spiritales paulatimque pudore snperato per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:4)
sed libertinus prior est.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I38)
Ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semivir, obscaeno facies reverenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt, plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI263)
plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI287)
plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI44)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
at nos nil laedit veste carere purpurea atque auro signisque ingentibus apta, dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:7)
libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 12:2)
Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis sed et virginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:1)
ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:2)
sed et post calamitatem apud Thrasimenum notae cladis acceptam libertini quoque in sacramentum vocati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 31:3)
Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:1)
Caesar Augustus in Germania et Illyrico cohortes libertinorum conplures legit, quas voluntarias appellavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:3)
verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:3)
Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION