라틴어 문장 검색

plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI44)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
at nos nil laedit veste carere purpurea atque auro signisque ingentibus apta, dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:7)
togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:3)
Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 5:4)
verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:3)
Decenter et his epithetis Virgilius usus est, pro sagitta volatile ferrum, et pro Romanis gentem togatam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:1)
Licentium ac libidinem ut tollam petis Togatae stirpis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:6)
Idcirco ope nostra dilatatum est dominium Togatae gentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:8)
sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 13:2)
Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)
Veniat dux longa pace solutus, Milite cum subito, partesque in bella togatae, Marcellusque loquax, et nomina vana Catones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:11)
latuit plebeio tectus amictu Omnis honos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:9)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
quamquam plebeio tectus amictu, Indocilis privata loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION