라틴어 문장 검색

Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:2)
- Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:3)
in uentrem cubandi dulcedo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:3)
Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 55:1)
Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:1)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:6)
ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:3)
quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:4)
si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:2)
Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut maxime cubantem iuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 4:2)
Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 1:1)
Eadem mors denuntiatur, ubi aeger supinus cubat, eique genua contracta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 5:1)
Si in continua febre puero venter nihil reddit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is assidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 3:3)
Is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 3:3)
isque cubare quam maximo conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION