라틴어 문장 검색

Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXI1)
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri Foedandos populo prostituisse mares, Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus Sordida vagitu posceret aera puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, VII1)
Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro, Infantis domini conscia terra fuit, Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas Vidit reptantis sustinuitque manus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX1)
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor, Ismarium paelex Attica plorat Ityn.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LI2)
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusve citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX1)
Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto, Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX3)
Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXX2)
Si quis plorator collo tibi vernula pendet, Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIV Crepitacillum1)
Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo Lesbia plorabat, hic habitare potest.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXVII Cavea eborea1)
quem cum Saturnus, fraude cognita, vehementius quaereret, et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu aeris, id est lusus excogitato genere, ut cum clipeis aereis inter se concurrerent et prohiberent audiri pueri vagitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10414)
aerea autem cymbala Corybantibus, Iasionis filiis, quibus vagitum Iovis celaverunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1118)
quos diligit Iuppiter, hoc est hos quos in ortu benignus siderum aspectus inradiat, Iuvenalis distat enim, quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1292)
vagitus et ingens fletus infantum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4264)
sed cum Iuno duos serpentes inmisisset Herculi, Iphiclus de cunis terrore lapsus suo vagitu excitavit parentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 28812)
unde habemus in sexto continuo auditae voces, vagitus et ingens infantumque animae flentes in limine primo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 593)

SEARCH

MENU NAVIGATION