라틴어 문장 검색

Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque fistulae castello conlocentur ad castellum, quod erit in moenibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장12)
ita per fistulas plumbeas aquam qui ducent, his rationibus bellissime poterunt efficere, quod et decursus et circumductiones et ventres et expressus hac ratione possunt fieri, cum habebunt a capitibus ad moenia fastigii libramenta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장33)
reliqua omnia uti fistulis plumbeis ita sunt conlocanda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장42)
itaque minime fistulis plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere salubrem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장51)
προ`σ τα` ἱστορούμενα Parmenion, προ`σ πᾶν κλῖμα Theodosius et Andrias, Patrocles pelecinum, Dionysodorus conum, Apollonius pharetram, aliaque genera et qui supra scripti sunt et alii plures inventa reliquerunt, uti conarachnen, conicum plinthium, antiboreum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장5)
in eos pilam plumbeam per lineam demittendam curavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장15)
Planis transversis de, fg, hi distinguatur conus APQ in frusta & interea dum conus ABC, pressionem propagando, urget frustum conicum ulterius degf in superficie de, & hoc frustum urget frustum proximum fgih in superficie fg, & frustum illud urget frustum tertium, & sic deinceps in infinitum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:5)
Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION