라틴어 문장 검색

Tunc Noys unguenti specie, que funditus omnem Aeris insultum sistat morbique procellam, Frigus auaricie, fedeque libidinis estum, Inuidieque sedet stimulum, contemperet iram, Perfundens animam celesti rore perungit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 16:2)
Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:13)
Ora cur fletus pluvia rigantur?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 16:1)
Meae etiam edictionis imperio, quodam nuptiali complexu, terris pluviae maritantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:21)
Dei etiam auxilio et misericordia nervi arcuum eorum, prae pluvia molliti ac defecti, nil poterant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:4)
Cum quibus praemissi milites, a Bethlehem revertentes, in via associati sunt, cum primum solis calore matutini rores in gramine solent exsiccari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:5)
Sexta vero die montanis permensis, in extremo illorum cacumine maxima pertulerunt pericula in grandine horribili, in glacie terribili, in pluvia et nive inaudita, quorum immanitate et horrore ingruente, ad triginta homines pedites prae frigore mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:9)
Et si forte spem posueris in longa vita, recordare frequenter, quodSeneca dixit, "In longa vita pulvis et lutum et pluvia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:16)
Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 41:2)
Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:5)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
Non erat pluvia super terram, nec homo terram operabatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:14)
Non enim sicut plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines esse, quo pluviarum signa aliqua declarentur, in quo colores diversi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine lucentium clariore figurantur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:5)
aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:3)
Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION