라틴어 문장 검색

Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
Haec vestium ornamenta quamvis plenis suae splendicitatis flammarent ardoribus, earumdem tamen splendor sub puellaris splendoris sidere patiebatur eclipsim.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:1)
Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:10)
Tempus erat quo terra caput stellata rosarum, Contendit coelo sidere plena suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:9)
Quae polum stellis variis inauras, Aetheris nostri solium serenans Siderum gemmis, varioque coelum Milite complens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:7)
Ora cur fletus pluvia rigantur?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 16:1)
Meae etiam edictionis imperio, quodam nuptiali complexu, terris pluviae maritantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:21)
Virtutis species exsultat omnis, Laxantur vitio frena furoris, Languet justitiae Lucifer, hujus Vix umbrae remanet umbra superstes Exstinctumque sui sidus honoris Deflet, lucis egens, noctis abundans Dum fulgur scelerum fulminat orbem, Nox fraudis fidei nubilat austrum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:2)
Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:3)
cum Tullio, orationem rhetoricis colorum stellare sideribus;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:27)
Annuli vero lapidum gemmati sideribus, manus [0472B] fulguratione serenantes eximia, solem reddebant novitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:11)
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
Unius probitatis eclipsis, caeterarum probitatum sidera recessu ecliptico mori cogebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:4)
Dei etiam auxilio et misericordia nervi arcuum eorum, prae pluvia molliti ac defecti, nil poterant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:4)
Sexta vero die montanis permensis, in extremo illorum cacumine maxima pertulerunt pericula in grandine horribili, in glacie terribili, in pluvia et nive inaudita, quorum immanitate et horrore ingruente, ad triginta homines pedites prae frigore mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION