라틴어 문장 검색

emptum esse a Parrhasio senem inutilem, exspiraturum:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 17:2)
si uerum, inquit, uultis, non occidit illum, sed deficientis et alioqui exspiraturi morte usus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 17:3)
Sophroniscum Socrates expirare non patitur.
(세네카, 행복론, Liber III 146:2)
tibi haec cruenta serta texuntur manu, no vena quae serpens ligat, tibi haec Typhoeus membra quae discors qui regna concussit Iovis, vectoris istic perfidi sanguis inest, quem Nessus expirans dedit.
(세네카, 메데아 12:19)
illud meum restitue, ut expirem senex
(세네카, Phoenissae 33:1)
uidi ego rugoso tussim concrescere collo, sputaque per dentis ire cruenta cauos, atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 534)
quotiens hortantibus vobis in quocumque conpuncto culpas suas anima poenaliter recordata suspirat, quis vos ambigat paria turturum aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri tam numero quam gemitu assignant, mystico litasse sacrificio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:1)
quin potius animam male sibi consciam et per horas ad recordata poenalis vitae debita contremescentem frequentissimis tuis illis et valentissimis orationum munerare suffragiis, precum peritus insulanarum, quas de palaestra congregationis heremitidis et de senatu Lirinensium cellulanorum in urbem quoque, cuius ecclesiae sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem, quippe cum novae dignitatis obtentu rigorem veteris disciplinae non relaxaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:1)
Ille, velut primos exspiraturus ad austros mollibus in pratis alte flos improbus exstat, sic tener ante diem vultu gressuque superbo vicerat aequales multumque reliquerat annos, sive catenatis curvatus membra palaestris staret:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus47)
qualia pallentes declinant lilia culmos pubentesque rosae primos moriuntur ad austros, aut ubi venia novis exspirat purpura pratis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum49)
ceu nescia falcis silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii23)
attendunt cunei, spectatur Achaeis ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu obruit et prensa vovet exspirare corona.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum75)
ingentes infelix terra tumultus lucis adhuc medio solaque in nocte per umbras exspirat, nigri cum vana in proelia surgunt terrigenae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권191)
- et poscentem hastas mediaque in morte negantem exspirare trahunt, summique in margine campi effultum gemina latera inclinantia parma ponunt, ac saevi rediturum ad proelia Martis promittunt flentes, sed et ipse recedere caelum ingentesque animos extremo frigore labi sensit, et innixus terrae
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권331)
vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hane, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권262)

SEARCH

MENU NAVIGATION