라틴어 문장 검색

Sinceritate veritateque in scientificis politicisque dissertationibus opus est, absque finitione considerandi quid ex lege liceat aut quid non liceat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:9)
Etiam atque etiam confirmamus quaestiones scientificas nolle definire Ecclesiam, neque politicae rei locum occupare, sed ad probum liquidumque dialogum invitamus, ut singulares necessitates vel ideologiae bonum commune ne laedant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 241:2)
IV. POLITICA ET OECONOMIA PRO HUMANA PLENITUDINE IN DIALOGO
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 242:1)
189. Res politica oeconomiae non est subdenda, quae technocratiae imperanti et specimina efficientiae demonstranti se tradere non debet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:1)
Hodie, de bono communi cogitantes, procul dubio necesse habemus ut res politica et oeconomia colloquentes vitae sine cunctatione inserviant, praesertim vitae humanae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:2)
Quod argentariae quacumque ratione servantur, quodque pretium populis est solvendum, absque firma deliberatione recognoscendi atque totum propositum reformandi, absolutus rei nummariae dominatus confimatur, quae nihil in posterum consequetur quaeque, post diuturnam, sumptuosam vanamque curationem, novas tantum difficultates afferre potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:3)
Subitaneus rei nummariae auctus plerumque est quoque subitaneus proventus auctus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:8)
190. Hac in re oportet memoria semper teneatur “ambitalem tutelam per rationem tantum nummariam impendiorum ac beneficiorum praestari non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:1)
Per mediam viam naturae curam nummariis copiis, vel ambitum servandum progressui conciliare non sufficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:2)
Hac in provincia tolerabilis incrementi sermo saepenumero mentem avertit datque excusationem, qui bona exhaurit sermonis oecologici intra rei nummariae ac technocratiae fines, atque inceptorum socialis ambitalisque responsalitas in quandam seriem rationis mercatoriae et simulacrorum plerumque contrahitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 248:7)
196. Qui rei politicae est locus?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 250:1)
At res oeconomica sine re politica probari non potest, quae aliam logicam conciliare non valeat, varias species moderaturam hodierni discriminis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 250:4)
197. Re politica opus est nobis quae lato prospectu cogitet, atque omnibus ex partibus rem aggrediatur, per dialogum variarum disciplinarum diversas complectens discriminis facies.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:1)
Si res politica perversam logicam frangere non valet, ac praeterea vanis sermonibus implicatur, magnas hominum quaestiones neglegere pergemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:4)
Sana res politica sibi hoc certamen instituere debet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION