라틴어 문장 검색

Pontica me tellus, quantis hae possumus ara, natalem ludis scit celebrare dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 946)
aspiciat vultus Pontica terra meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 253)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis dulcia convictus membra fuere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1023)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
"ecquis virorum strenue cumbam peritus pellere remo, rudente et carbaso, secare qui pontum queas, rapias palustri e caespite corpus, quod intactum iacet, levique vectum lembulo amplum per aequor auferas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.133)
Iamque dies alterque dies processit, et aurae vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:1)
vocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:3)
eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, tum sic adfari et curas his demere dictis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:8)
quamvis Pontica pinus, silvae filia nobilis, iactes et genus et nomen inutile:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 146)
Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae Ponticis impositas litoribus ostentat ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:5)
Pontici fauces freti per quas revexi nobilem regum manum 455 adulterum secuta per Symplegadas?
(세네카, 메데아 8:9)
quis eluet me Tanais aut quae barbaris Maeotis undis Pontico incumbens mari?
(세네카, 파이드라 10:15)
ripam catervis Ponticam viduis ferit,
(세네카, Troades 12:1)
Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero (sint modo fata tuis mollia carminibus), nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, atque aliquid duram quaerimus in dominam;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 71)

SEARCH

MENU NAVIGATION