라틴어 문장 검색

Quippe quasi commilitans cum dea a tergo se hostibus, a facie Romanis praebuisset, Pontici per errorem longius cadentis umbras suas quasi hostium corpora petebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 23:2)
Quamquam ille non contentus Hispania ad Mithridatem quoque Ponticosque respexit regemque classe iuvit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 4:1)
si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 5:3)
Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 8:2)
Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem vivariis navibus huc advectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit, miroque ac novo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:2)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
Hanc autem nucem Graeci Ponticam vocant, dum unaquaeque natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:5)
Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis Proelia, barbarico vix consummata veneno, Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, Quod non, victrices aquilas deponere iussus, Paruerim?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:25)
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei Cappadocum montana cohors, et largus habenae Ponticus ibat eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:6)
sanguis ibi fluxit Achaeus, Ponticus, Assyrius:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:47)
Nunc et Corycias classes, et Pontica signa Deiectum meminisse piget.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:11)
Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non vis, Pontice:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII1)
Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION