라틴어 문장 검색

Quanquam desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:26)
Illos plerumque rationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla convertunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:29)
De eis qui Christianitatis bonum suscipere renuunt, non aliud possumus scribere vobis, nisi ut ad fidem necessariis monitis, et exhortationibus et ratione eos potius quam vi convincatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:32)
Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur, a quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non possunt exemplo, ut ait quidam, novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim revertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:34)
Constituendae ergo sunt insolentes adversus Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:39)
nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanto ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:41)
Quomodo ergo audiendi sunt, qui fidem rationibus vel astruendam vel defendendam esse denegant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:1)
praesertim cum ipsi sancti quoque de his quae ad fidem pertinent ratiocinantes multis exemplorum vel similitudinum rationibus rebelles arguere vel reprimere soleant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:2)
Si enim cum persuadetur aliud ut credatur, nil est ratione discutiendum, utrum ita scilicet credi oporteat vel non:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:3)
Similem a beato Sylvestro oppositionem a Judaeis fieri in Vita ejus legimus, cum videlicet eos de fide Christi rationibus coarctaret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:10)
Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi, quem tu unum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum santum confiteris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:13)
Nec sibi tantum, sed caeteris omnibus fere doctoribus sanctis, qui nos pariter cum ipso ad rationes fidei nostrae perquirendas seu reddendas adhortantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:3)
Novimus quippe ipsum beatum Gregorium saepius in scriptis suis eos qui de resurrectione dubitant congruis rerum exemplis vel similitudinibus ratiocinando ipsam astruere, pro qua tamen superius dixit fidem non habere meritum cui humana ratio praebet experimentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:6)
Nunquam hic quos rationibus suis in fide resurrectionis aedificare volebat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:7)
Distinguitur itaque fides talis a fide Abrahae, qui contra spem in spem credidit, nec naturae possibilitatem, sed promittentis attendit veritatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION