라틴어 문장 검색

idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 11:6)
Gallina post primam emitti, et ante horam diei undecimam claudi debet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 5:1)
His rebus altius mentem penetrantibus, capitis periculum post suorum terga, hostiumque ante aciem primam, equo in hostes verso, aliquandiu fecit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.50)
taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:9)
respicit haec primum qui litigat, an tibi servi octo, decem comites, an post te sella, togati ante pedes, ideo conducta Paulus agebat sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, quam Basilus.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII65)
qua propter quo nunc in motu principiorum corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere et post haec semper simili ratione ferentur, et quae consuerint gigni gignentur eadem condicione et erunt et crescent vique valebunt, quantum cuique datum est per foedera naturai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 7:3)
et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:9)
primus [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 131)
dido vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3401)
et ante pelagus posuit, cum post Troiae eversionem navigaverit Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6792)
ante aras de quibus paulo post pars spoliant aras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2371)
Natura vero se sic habet, ut, quo modo initium nobis rerum omnium ortus noster adferat, sic exitum mors, ut nihil pertinuit ad nos ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:2)
Proinde velocitas ante incidentiam est ad velocitatem post emergentiam, ut GH ad IK vel TH, id est, ut AH vel Id ad vH, hoc est (respectu radii TH vel IK) ut sinus emergentiae ad sinum incidentiae. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 9:7)
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti, et quisquis contra vel simul arma tulit, quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, et quicquid post haec, quidquid et ante fuit . di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, tantaque maiestas ore canentis eget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 824)
Hic veteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum sensu et inciperet et . alioqui enim aut ante vocem erit gestus aut post vocem, quod est deforme.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 253:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION