라틴어 문장 검색

— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장6)
potio non ultra danda est quam ut vitam sustineat, optimaque est, quae urinam movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장32)
Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장42)
Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana vel ex halica vel ex amulo, lacte adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장58)
Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장75)
tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장13)
unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장40)
nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장43)
Unctioni vero aptissimum est vetus oleum vel nitrum aceto et oleo mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장22)
potio sine vino aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장28)
quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-mimus, arteriam claudit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장12)
si fieri potest, etiam potione;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장20)
unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave refrigerantia cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장27)
exerceatur, insudet, vehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue moventibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장52)
postero die surgere, abstinere a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION