라틴어 문장 검색

Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur . . . , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장10)
Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장12)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장15)
sed id si stomachum offendit, supervacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장41)
si firmus est stomachus et compressa alvus, ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장43)
At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장64)
Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut vetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장68)
2 Si vero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장16)
Possunt etiam super stomachum inponi folia vitis in aqua frigida tincta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장20)
Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장23)
tum dandum frigidum holus, aut pomum ex iis, quis stomacho conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장24)
Si siccus manet stomachus, protinus vel tisanae vel halicae vel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장25)
Ubi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장2)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et levi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장8)
nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION