라틴어 문장 검색

Cognoui tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 14:3)
Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoueri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 71:2)
Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:5)
Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:3)
medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum seruet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:7)
Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere in iter urinae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 2:3)
Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 8:3)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:3)
siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 12:2)
simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 13:3)
In ceteris uero casibus, ubi ossa per uim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 8:1)
nam, ut Targa ipse animadvertit, medici qui aut ex Graecia erant, aut ex iis regionibus ubi graece loquebantur, vocem μέθοδοσ seu methodusin promptu habebant, - Item 2, 2 dele voces [apud Graecos];
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).20)
Quum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inveniat, quod non utique fortasse, sed saepius tamen etiam respondeat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 51:3)
et quidam medici saeculi nostri, sub auctore, ut ipsi videri volunt, Themisone, contendunt, nullius causae notitiam quidquam ad curationes pertinere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 54:4)
quid autem compressum corpus resolvat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION