라틴어 문장 검색

Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 3:4)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:1)
Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:3)
tunc sub ipsis uinculis praecidendae, reponendusque testiculus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:4)
deinde, si duae tresue uenae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae uenae praecidantur, isque condatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:6)
neruus, ex quo testiculus dependet, praecidendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:5)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:2)
Remedio est ceruix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:3)
tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:3)
Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur [euellitur] ibique rursus absciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:5)
Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:1)
deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 2:2)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:2)
ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 3:3)
Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION