라틴어 문장 검색

" Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tene- bras condidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:10)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 55:2)
Nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 142:4)
Haec res ad spectacula populos contrahit, haec cogit praeclusa rimari, secretiora exquirere, antiquitates evolvere, mores barbararum audire gentium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:2)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
Praeclusum tibi tribunal est et rostris prohiberis aut comitiis ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:2)
Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.21)
in amne medio faucibus siccis senex sectatur undas, alluit mentum latex.
(세네카, Hercules Furens 11:19)
quodcumque alluitur solum longo Tethyos ambitu, Alcidae domuit labor.
(세네카, Hercules Furens 12:57)
haec tibi patent, delubra praeclusa omnia.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:19)
an post raptum Styx atra canem praeclusit iter teque in primo limine Ditis fata morantur?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:48)
an tibi praeclusit Pluton iter et pavidus regni metuit sibi?
(세네카, Hercules Oetaeus 28:10)
sensere terrae Zalacum feroces et quos vicinus Boreas ferit arva mutantes quasque Maeotis alluit gentes frigido fluctu quasque despectat vertice summo sidus Arcadium geminumque plaustrum.
(세네카, 오이디푸스 6:40)
umbrae nocentes, cedite et cervicibus bis, his repositum degravet fessas manus saxum, seni perennis Aeolio labor-, me ludat amnis ora vicina alluens;
(세네카, 파이드라 17:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION