라틴어 문장 검색

Praepositae tamquam matri oboediatur honore servato, ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:1)
Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinebit, ita ut ad presbyterum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:2)
Unde supra dictam epistulam ad Sixtum, presbyterum ecclesiae Romanae, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in domino sed in se ipso glorietur, hoc est in homine, non in domino.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 3:1)
Scripsi etiam presbyteris, ut, si quid minus fuerit post conlationem sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos, secundum quod placet, hilariter offeratis, quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia dei sunt, et devotio magis vestra dulcior erit thesauris ecclesiae, sicut apostolus dicit:
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 3:1)
Itaque quum ad hujus nominis praedicationem et impositionem ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:13)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo.
(불가타 성경, 집회서, 36장17)
" Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ".
(불가타 성경, 요나서, 3장2)
Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:16)
Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est qui praedicantur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:14)
Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent experiri, quod se consequi posse diffident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:2)
"Dignior mihi Alexander videbatur, qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:67)
Mihi ante presbyterum sedere non licet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:8)
presbyteros Danihel puer iudicat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:8)
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION