라틴어 문장 검색

tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:41)
Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:19)
publicanus a teloneo surgit et sequitur salvatorem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:3)
Et quia salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 1:15)
Unde et salvator:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:15)
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:29)
Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:4)
Gratias tibi, Christe salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:1)
Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:5)
Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum et eum salvatore dixeris:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:27)
Nec mirum, si videre meruit salvatorem, quem tanto labore quaerebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:10)
De quibus et salvator in evangelio:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:5)
qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante erucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei 'turritae' nomen accepit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo iudicamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:7)
Unde et Iesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:8)
Laudat salvator in evangelio vilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter fecerit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION