라틴어 문장 검색

Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장7)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장24)
acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장25)
et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장29)
templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장3)
Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장7)
si quis quondam populi curasset annonam magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:25)
Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicavit, qui regio Cappadocum genere ortus iure minime dubio, vetustate tamen propter adversam fortunam maiorum suorum mutationemque generis intermisso sacerdotium id repetebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:5)
Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant.
(카이사르, 내란기, 1권 15:2)
Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant in annosque consulatum definiebant, alii domos bonaque eorum, qui in castris erant Caesaris, petebant;
(카이사르, 내란기, 3권 82:3)
Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque Lentulus cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palam descenderunt, cum Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius urbanam gratiam dignitatemque iactaret, Scipio affinitate Pompei confideret.
(카이사르, 내란기, 3권 83:1)
qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장5)
Idem annus novas caerimonias accepit addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam Titus Tatius retinendis Sabinorum sacris sodalis Titios instituerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장1)
coleret Segestes victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장8)
Paucis post diebus Caesar auctor senatui fuit Vitellio atque Veranio et Servaeo sacerdotia tribuendi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION