라틴어 문장 검색

Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:2)
Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 18장3)
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
Has ille in iaculo illigatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 45장4)
non illi venator equus, non spicula curae, non iaculum torquere libet;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:3)
non est iaculis hastisve petendus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:311)
Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu, per campos volucrem non agitabis equum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:38)
valuit pro vulnere terror implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem integer et sola formidine saucius efflat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:262)
dextra movet iaculum, praetentat pallia laeva;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:289)
non iam dilectus miseri nec falce per agros deposita iaculum vibrans ignobile messor nec temptat clipeum proiectis sumere rastris Bellona ridente Ceres humilisque novorum seditio clamosa ducum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:175)
In iaculum, quodcumque gerit, dementia mutat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit1)
stat corpore toto silva minax, iaculisque rigens in proelia crescit picturata seges;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice8)
se pharetra, sese iaculo, sese utitur arcu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice27)
saevusque Damastor, ad depellendos iaculum cum quaereret hostes, germani rigidum misit pro rupe cadaver.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia63)
quae vires iaculis vel, cum Gortynia tendis spicula, quam felix arcus certique petitor vulneris et iussum mentiri nescius ictum!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:324)

SEARCH

MENU NAVIGATION