라틴어 문장 검색

ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:17)
omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 1:3)
praecisas tyrannicidae manus arci praefigite.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 2:7)
Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri ;
(세네카, 행복론, Liber V 45:1)
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna, in mea sortita uindicet ossa pila:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1114)
nec pilae sunt mediae sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras nuncupavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:2)
hibernos citius numeraveris imbres silvarumque comas, vigil idem animique sagacis et citus evolvit quantum Romana sub omni pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti undarum cursus, quid propugnacula poseant aequoris aut longe series porrecta viarum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum40)
manet ille ruentes angustus telis et inexpugnabilis obstat, non aliter - Getieae si fas est credere Phlegrae - armatum immensus Briarcus stetit aethera contra, hinc Phoebi pharetras, hinc torvae Pallados anguis, inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum Martis, at hinc lasso mutata Pyracmone temnens fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo tot queritur cessare manus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권234)
tunc fessa putri robigine pila haerentesque situ gladios in saeva recurant vulnera et adtrito cogunt iuvenescere saxo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권230)
atque uni missilis illi cuspide praefixa stat frondibus orba cupressus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권72)
hi praefixa solo vellunt munimina, at illi portarum obiectus minuunt et ferrea sudant claustra remoliri, trabibusque atque aere sonoro pellunt saxa loco;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권232)
Murus etenim de lapidibus, uallum uero, quo ad repellendam uim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus, quibus circumcisis, e terra uelut murus exstruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa, de qua leuati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefiguntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.6)
Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel transcendere praesumunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:4)
" Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium uernale suo praefixit exortu;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:11)
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, Et canit eventus, quos dea magna monet:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 630)

SEARCH

MENU NAVIGATION