라틴어 문장 검색

- Legatio Bertranni ad Baldewinum regem contra praefatos principes, et quod Tripolin obsederit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 17:2)
Ammiraldus militibus Tankradi secum assumptis, quingentis vero suorum ascitis, difficilia obsedit loca, ubi hospitia et mansiones aedificantes, ut in [0696A] eis moram diebus aliquot obsidionis facerent, plurimum opere et labore gravati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:1)
Et ecce in silentio noctis, cum omnia solent quiescere, Tyrii cum camelis suis, incomputabili auro, argento, ostro et quibusque aliis pretiosis ornatis, conductu praefati Reinfridi viam Damasci venerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:4)
Post mortem tam famosi et bellicosi viri Turcorumque undique fortissimi expugnatoris, mense Martio novo vere aspirante, praefatus Malducus, qui et ipse unus de praepotentibus regni Corrozan erat, ascitis fortissimis copiis Turcorum circiter triginta millia, disposuit transire usque ad Damascum, ut assumpto Dochino, qui et ipse Turcus et princeps injuste erat Damascenorum, expugnaret civitates quas rex obtinebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:1)
Rege dehinc cum omni manu sua ab insecutione hostium Ptolemaidem reverso, mense Augusto inchoante, pervenit ad aures regis quomodo nobilissima conjux Rotgeri ducis Siciliae, fratris Boemundi magnifici principis, post obitum et exsequias praefati mariti ad thalamum regis magnopere properaret in apparatu copioso magnarum divitiarum et plurimo militum comitatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:1)
Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod prae omnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:1)
Verumtamen quia ibi in genere dicta sunt, descendamusad speciem, præfatum consilium examinantes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 206:8)
ut, si placet illis, ad præfatam congregationem, causa compositionisatque concordiæ, nulla dilatione adhibita, cum juratoribus idoneisvenire non postponant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 302:5)
Quodsi in praefata sanctaedisciplinae norma vixerit, hoc quidem pro quo creatus est complevit debetqueperfectus appellari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:3)
Fili, grave est arduas ascendere mansiones, et abeisdem descendere facile est.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 31:2)
Hae sunt habitationes de quibus dicit Dominus, multas mansiones esse apud Patrem suum, quas suis, pergens ad Patrem, discipulis praepararet (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:5)
Ibimus eo ubi servulis suis Dominus Jesus mansiones paravit, ut ubi ille est, et nos simus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:9)
Quae sint illae mansiones audi dicentem:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:11)
In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:12)
Sed dices quia solis discipulis loquebatur, quod ipsis solis spoponderit multas mansiones.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION