라틴어 문장 검색

eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est, Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu, Alcumena, tibi condono.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 362)
praeripias scortum amanti atque argentum obicias lenae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 27)
Si quam debes, te condono:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 253)
dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 15)
huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 116)
Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2230)
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 957)
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 167)
Vtere, te condono.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 271)
Ni istum cepi, nulla causa est quin me condones cruci;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 484)
Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum ob eam ne duis, condono te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 329)
At pol ego etsi votet edim, atque ambabus malis expletis vorem, et quod illi placeat praeripiam potissimum, neque illi concedam quicquam de vita mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4117)
namque si non erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem, quam perveniet primo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장13)
Qui vero se populares volunt ob eamque causam aut agrariam rem temptant, ut possessores pellantur suis sedibus, aut pecunias creditas debitoribus condonandas putant, labefactant fundamenta rei publicae, concordiam primum, quae esse non potest, cum aliis adimuntur, aliis condonantur pecuniae, deinde aequitatem, quae tollitur omnis, si habere suum cuique non licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 103:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION