라틴어 문장 검색

state coronati plenum ad praesaepe iuvenci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권369)
nam modo verrebant nigras pro farre favillas, nunc ipsas ignes corripuere casas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권331)
ut genus audierunt, animos pater editus auget, et pudet in paucis nomen habere casis, Romuleoque cadit traiectus Amulius ense, regnaque longaevo restituuntur avo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권37)
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est, pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, desuper extentas imposuere togas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권347)
restitit et senior, quamvis onus urget, et orat, tecta suae subeat quantulacumque casae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권354)
"sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes, surge nec exiguae despice tecta casae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권362)
num tamen est vero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in nova tecta Lares mutantesque domum tectis agrestibus ignem et cessaturae supposuisse casae, per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권537)
"hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae et paucae pecudes et casa rara fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권48)
forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli, hos videt, exiguam stabat ut ante casam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권298)
Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:4)
subiere minores saepe casas superi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:6)
cum tectam stramine vidit forte casam parvasque fores pulsavit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:2)
Acer equus quondam magnaeque in pulvere famae degenerat palmas veterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:7)
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:4)
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus, dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION