라틴어 문장 검색

Ac puella vicesimo aetatis anno inter centuriones et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum tamen morte adquiescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장1)
post arma Iulii Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장6)
quis Saleium nostrum, egregium poetam vel, si hoc honorificentius est, praeclarissimum vatem, deducit aut salutat aut prosequitur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 2:3)
ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum saeculum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 3:1)
proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 3:4)
praeter multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, ambigua manifesta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장5)
non enim Cicero ea solum, quae vivo se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu veniunt, cecinit ut vates.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 4:2)
id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in publicum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:3)
praesagia mortis eius praecipua fuerunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:1)
de genitura eius statim multa et formidulosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti[i] patris uox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 1:6)
mox consulatum per sex menses ordinarium gessit, euenitque ut in eo ipse L. Domitio patri Neronis, ipsi Saluius Otho pater Othonis succederet, uelut praesagium insequentis casus, quo medius inter utriusque filios extitit imperator.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 1:3)
nuntiabantur et ex urbe praesagia:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 7:1)
de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 2:2)
Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 4:1)
Digna res visa, de qua vates consuleret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION