라틴어 문장 검색

quod cum facere vellent, intervenit vir prudens omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Manilius, qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 30:6)
vobis non modo inspectantibus sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:10)
Itaque ut ridens eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret quaesivi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:9)
Post peractum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamus, elatumque ab Eumolpo filium pariter condiscimus, iuvenem ingentis eloquentiae et spei, ideoque de civitate sua miserrimum senem exisse, ne aut clientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causam lacrimarum cerneret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:11)
Atque ut me consalutavit, Quid est inquit fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:3)
Princeps praesidebat - erat enim consul -, ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue senatorum frequentia celeberrimus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:2)
Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 5:1)
fuerunt et cum filio maxima, adeo quidem ut praetore me ludis meis praesederit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 4:2)
"praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권62)
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권47)
ille Deus verus, quo non est grandior ulla materies, qui fine caret, qui praesidet omni naturae, qui cuncta simul concludit et inplet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권100)
"Christus illic candidatis praesidet cohortibus, et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.32)
exit usque in ortum solis et usque obitum, Gallos fovet, inbuit Britannos, praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis, denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis, instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.43)
Multa movens animo nymphas venerabar agrestis Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, rite secundarent visus omenque levarent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:8)
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION