라틴어 문장 검색

Dormitans uigilat et cessans cogitat ictus, Et metuens audet dextra notatque locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:40)
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur:
(아풀레이우스, 변명 45:7)
ac primum prae metu aliquantisper vigilo, dein circa tertiam ferme vigiliam paululum conniveo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:10)
"Iam primum respondit ille Perpetem noctem eximie vigilandum est exertis et inconnivis oculis semper in cadaver intentis, nec acies usquam devertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae versipelles in quodvis animal ore converso latenter arrepant, ut ipsos etiam oculos solis et Iustitiae facile frustrentur;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:7)
"sed providentia deum, quae nihil impunitum nocentibus permittit, priusquam iste clandestinis itineribus elaberetur, mane praestolatus ad gravissimum iudicii vestri sacramentum eum curavi perducere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:9)
defrictis adeo diu pupillis an vigilarem scire quaerebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:2)
"Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque sublevare neque dimoveve ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne vulvarum sonus cunctam viciniam nostri suscitaret exitio."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:10)
"statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant."
(아풀레이우스, 변신, 5권29)
"Nec nostrum tibi deerit subsidium, sed cum primum, illius morte salutem tibi feceris, anxiae praestolabimur, cunctisque istis ocius tecum relatis, votivis nuptiis hominem te iungemus homini."
(아풀레이우스, 변신, 5권159)
Iam denique cenati e triclinio domini decesseramus, et iamdudum praestolantem cubiculo meo matronam offendimus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:1)
student, instant, vigilant nec laborant parum
(ARCHIPOETA, IV39)
quam post se iterum solito more clauderent et unicum abbatis adventum in ea absconditi praestolarentur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:3)
Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:1)
Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater;
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:7)
Et vigilat homo et dormit homo cotidie et cogitat homo.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION