라틴어 문장 검색

vela cogentem hunc sua tento rudente flamma praestrinxit cadens, libratur aliud fulmen:
(세네카, 아가멤논 10:54)
Sicut in telis eadem ferri vis est, sed infinitum interest, utrum excusso lacerto torqueantur an remissa manu effluant, gladius idem et stringit et transforat, quam presso articulo venerit, refert, ita idem est, quod datur, sed interest, quomodo detur.
(세네카, 행복론, Liber II 23:4)
Volo sub conspectu meo ponere, quae gentium oculos regumque praestringunt, volo intueri pretia sanguinis animarumque vestrarum.
(세네카, 행복론, Liber VII 48:4)
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
adice articulorum crepitum, cum se ipsae manus frangunt, et pulsatum saepius pectus, anhelitus crebros tractosque altius gemitus, instabile corpus, incerta verba subitis exclamationibus, trementia labra interdumque com- pressa et dirum quiddam exsibilantia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 23:2)
Confusis oculis prosunt virentia et quibusdam coloribus infirma acies adquiescit, quorundam splendore praestringitur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:3)
Cum bene ista placuerunt, praestringit animum apparatus alicuius paedagogii, diligentius quam in tralatu vestita et auro culta mancipia et agmen servorum nitentium ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 9:1)
colit hic reges regumque lares, non ut presso vomere semper numquam cesset curvus arator vel mille secent arva coloni:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:18)
Sidoniis minor) pressasque tandem solvat Ophiuchus manus virusque fundat;
(세네카, 메데아 11:11)
fertur in altum provecta ratis, quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare.
(세네카, 옥타비아 5:19)
intima creber viscera quassat gemitus stridens, et sacer ignis pascitur artus iamque amplexu frigida presso saxa fatigant;
(세네카, 오이디푸스 2:49)
loro tenetur Vmber ac presso vias
(세네카, Thyestes 510:1)
secantibus praestricta, non acri latus
(세네카, Troades 579:1)
at primum pura somnum tibi discute lympha, et nitidas presso pollice finge comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 108)
dum modo purpureo spument mihi dolia musto, et nova pressantis inquinet uva pedes, quod superest vitae per te et tua cornua vivam, virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1711)

SEARCH

MENU NAVIGATION