라틴어 문장 검색

Hlotharius vero iuxta patris mandatum Romam profectus ab Eugenio pontifice honorifice suscipitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 303:1)
Dum haec aguntur, Hildoinus abbas monasterii sancti Dionisii martyris Romam mittens adnuente precibus eius Eugenio sanctae sedis apostolicae tunc praesule ossa beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit et ea apud Suessonam civitatem in basilica sancti Medardi collocavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 320:1)
in quo cum de filiis suis Hlothario et Pippino cum exercitu ad marcam Hispanicam mittendis consilium inisset et, id quomodo fieret, ordinasset, missos etiam Romani pontificis Quirinum primicerium ac Theofilactum nomenclatorem, qui ad eum illo venerant, audita illorum legatione dimisisset, ad villam Franconofurd profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 330:2)
Directis a Nicolao summo pontifice et universali papa urbis Romae viris apostolicis, receperunt sermonem domini nostri Iesu Christi et baptizati sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:3)
Eodem anno Nicolaus summus pontifex et ahtleta Christi de hac luce migravit ad Dominum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:14)
Lotharius rex Ripuariae sepe vocatus tandem Romam venit, cum Adriano pontifice colloquium habuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:2)
Sed in sequenti anno semper vagus, insidians, iterum Romam rediens, Adriano pontifici comminationes inferens et idcirco ab omni sinodo Romana excommunicatus incerto vitam pertinacem et inproviso periculose amisit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:7)
uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus.
(아풀레이우스, 변명 21:8)
praesul dedit hoc mihi pallium
(ARCHIPOETA, I154)
pontificum flos es et maximus inter eos es.
(ARCHIPOETA, III7)
et de nobis praesules nostri cogitarent,
(ARCHIPOETA, IV94)
eia nunc pontifices pietatis mirae,
(ARCHIPOETA, IV97)
commendetur largitas praesulum largorum;
(ARCHIPOETA, IV103)
tu vero ne timeas, praesul, sed exulta.
(ARCHIPOETA, V36)
cum de praesulibus male quisque loquatur avaris,
(ARCHIPOETA, VI31)

SEARCH

MENU NAVIGATION