라틴어 문장 검색

Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)
"sed melius de te doctrinaque tua praesumo, qui praeter generosam natalium dignitatem, praeter sublime ingenium, sacris pluribus initiatus profecto nosti sanctam silentii fidem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:10)
"Sed utique praesumis, nugo et corruptor et inamabilis, te solum generosum, nec me iam per aetatem posse concipere velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram;"
(아풀레이우스, 변신, 5권231)
"At utcumque se praesumit innocentem;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:5)
Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:3)
Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certis instrui nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque illum potissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:6)
quod se vocasset indignatus fastidio novercae iuvenis, quod ulciscens iniuriam filii eius mandaverit necem, quod promisisset grande silentii praemium, quod recusanti mortem sit comminatus, quod venenum sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, quod ad criminis probationem reservatum poculum neglexisse suspicatus sua postremum manu porrexerit puero.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:8)
"Quin assidua ista numinum dignatione laetum capesse gaudium, et potius exulta ter futurus quod alii vel semel vix conceditur, teque de isto numero merito praesume semper beatum."
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:9)
unde fit, ut aliquid petere praesumam:
(ARCHIPOETA, IV109)
Hic aut aliter, quamvis dissimili modo, in regia potestate sanctae rudimenta scripturae, divinitus instinctus, praesumpsit incipere in venerabili Martini solemnitate.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:4)
Praesumo de robore animi tui;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:6)
Con- venientibus ergo vobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:9)
Tum vero dominus ostendit quod nos non deserat, et quibus modis, in se ut praesumamus, hortetur;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 8:8)
Si enim humano iure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino iure possidet Christus quod emit sanguine suo!
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:15)
Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere?
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION