라틴어 문장 검색

ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 614:1)
De urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:1)
duas praevalidas urbes, magno inter se maris terrarumque spatio discretas, de imperio et opibus certare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 586:1)
tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 277:1)
lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 417:1)
quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate novem inquit annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 498:1)
si foris non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 597:2)
insueto vera audire ferocior oratio visa est quam quae habenda apud regem esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 192:1)
ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)
sed haec, quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 206:1)
saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 262:1)
inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 253:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella oppugnare, agros urere, donec ad praevalidam aliam urbem - Certimam appellant Celtiberi - pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 560:2)
et ut quibus insuetus liberalior victus esset avidius vino ciboque corpora onerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION