라틴어 문장 검색

memini quid mihi tum suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum recordatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 10:3)
Cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 1:2)
nam ut ille Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, recordatus est quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspicia accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis in otio recogitasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:6)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
ego in universum neque oratoris puto esse unquam praevaricari, neque litem intelligo, in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam, qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 133:1)
An vero Scaevola in lusu duodecim , cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:1)
Praevaricaris in leges, vis ergo neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum iam, nec de praeterito reum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:2)
nec te tamen occidam, ne fidem mei promissi praeuaricer.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:9)
Philolaches Recordatus multum et diu cogitavi argumentaque in pectus institui multa ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor, eam rem volutavi et diu disputavi, hominem cuius rei, quando natus esset, similem esse arbitrarer simulacrumque habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION