라틴어 문장 검색

quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 452:1)
ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 574:2)
tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 207:1)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 280)
Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 330)
[ Argyrippvs Age decumbamus sis, pater.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 11)
ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit, atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2116)
dum senex abest decumbe inquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 28)
Age audacter * quam decubuisti, inde volo memorare quid est factum * Ol.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 229)
quid si abeamus ac decumbamus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3128)
Eamus intro, ut prandeamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 353)
prandi, potavi, scortum accubui, apstuli hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 211)
Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2138)
venio, decumbo acceptus hilare atque ampliter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 153)

SEARCH

MENU NAVIGATION